Homo qui se dementem rursus fieri volebat

Athenis olim quidam vivebat, qui in subitam dementiam incidit, credebatque se regem esse. Multi cives, pueri praesertim, eum iocose salutabant, regem (ρε) apellantes; et misellus salutatione superbus et laetus erat. Tamen familiares ad medicum eum adduxerunt, qui dementem ad sanitatem perduxit. Postquam sanus domum rediit, omnes eum vitabant et ne verbum quidem ei faciebant; nemo enim cupiebat se videri amicum hominis qui demens fuerat. Ille igitur assidue solus vivebat, miseramque vitam agebat. Post aliquot dies medicus mercedem petiit curarum quas ei praebuerat. Et ille:”Duplicem” inquit “mercedem tibi persolvam, si me ad priorem statum redegeris”

This entry was posted in Citazioni-Quotations. Bookmark the permalink.